Mota dea est sortemque dedit: ‚discedite temploet velate caput cinctasque resolvite vestesossaque post tergum magnae iactate parentis!‘[...]verba datae sortis secum inter seque volutant.[390] inde Promethides placidis Epimethida dictismulcet et ‚aut fallax‘ ait ‚est sollertia nobis,aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)magna parens terra est: lapides in corpore terraeossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.‘[...]descendunt: velantque caput tunicasque recinguntet iussos lapides sua post vestigia mittunt.[400] saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)ponere duritiem coepere suumque rigoremmollirique mora mollitaque ducere formam.mox ubi creverunt naturaque mitior illiscontigit, ut quaedam, sic non manifesta videri[405] forma potest hominis, sed uti de marmore coeptanon exacta satis rudibusque simillima signis,quae tamen ex illis aliquo pars umida sucoet terrena fuit, versa est in corporis usum;quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,[410] quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,inque brevi spatio superorum numine saxamissa viri manibus faciem traxere virorumet de femineo reparata est femina iactu.inde genus durum sumus experiensque laborum[415] et documenta damus qua simus origine nati.



Comments