Regia Solis erat sublimibus alta columnis,clara micante auro flammasque imitante pyropo,cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,argenti bifores radiabant lumine valvae.materiam superabat opus: nam Mulciber illic5aequora caelarat medias cingentia terrasterrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.caeruleos habet unda deos, Tritona canorumProteaque ambiguum ballaenarumque prementemAegaeona suis inmania terga lacertis10Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,pars in mole sedens viridis siccare capillos,pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,non diversa tamen, qualem decet esse sororum.terra viros urbesque gerit silvasque ferasque15fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.haec super inposita est caeli fulgentis imago,signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.Quo simul adclivi Clymeneia limite prolesvenit et intravit dubitati tecta parentis,20protinus ad patrios sua fert vestigia vultusconsistitque procul; neque enim propiora ferebatlumina: purpurea velatus veste sedebatin solio Phoebus claris lucente smaragdis.a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus25Saeculaque et positae spatiis aequalibus HoraeVerque novum stabat cinctum florente corona,stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,stabat et Autumnus calcatis sordidus uviset glacialis Hiems canos hirsuta capillos.30Ipse loco medius rerum novitate paventemSol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,35Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,pignora da, genitor, per quae tua vera propagocredar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'dixerat, at genitor circum caput omne micantes40deposuit radios propiusque accedere iussitamplexuque dato 'nec tu meus esse negaridignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illudme tribuente feras! promissi testis adesto45dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'vix bene desierat, currus rogat ille paternosinque diem alipedum ius et moderamen equorum.Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterqueconcutiens inlustre caput 'temeraria' dixit50'vox mea facta tua est; utinam promissa liceretnon dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istismunera conveniant nec tam puerilibus annis:55sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.plus etiam, quam quod superis contingere possit,nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,non tamen ignifero quisquam consistere in axeme valet excepto; vasti quoque rector Olympi,60qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?ardua prima via est et qua vix mane recentesenituntur equi; medio est altissima caelo,unde mare et terras ipsi mihi saepe videre65fit timor et pavida trepidat formidine pectus;ultima prona via est et eget moderamine certo:tunc etiam quae me subiectis excipit undis,ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum70sideraque alta trahit celerique volumine torquet.nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincitinpetus, et rapido contrarius evehor orbi.finge datos currus: quid ages? poterisne rotatisobvius ire polis, ne te citus auferat axis?75forsitan et lucos illic urbesque deorumconcipias animo delubraque ditia donisesse: per insidias iter est formasque ferarum!utque viam teneas nulloque errore traharis,per tamen adversi gradieris cornua tauri80Haemoniosque arcus violentique ora Leonissaevaque circuitu curvantem bracchia longoScorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,85in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acresincaluere animi cervixque repugnat habenis.at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,90pignora certa petis: do pignora certa timendoet patrio pater esse metu probor. adspice vultusecce meos; utinamque oculos in pectora possesinserere et patrias intus deprendere curas!denique quidquid habet dives, circumspice, mundus95eque tot ac tantis caeli terraeque marisqueposce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?100ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'Finierat monitus; dictis tamen ille repugnatpropositumque premit flagratque cupidine currus.ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos105deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.aureus axis erat, temo aureus, aurea summaecurvatura rotae, radiorum argenteus ordo;per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmaeclara repercusso reddebant lumina Phoebo.110Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusqueperspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortupurpureas Aurora fores et plena rosarumatria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogitLucifer et caeli statione novissimus exit.115Quem petere ut terras mundumque rubescere viditcornuaque extremae velut evanescere lunae,iungere equos Titan velocibus imperat Horis.iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,ambrosiae suco saturos, praesepibus altis120quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.tum pater ora sui sacro medicamine naticontigit et rapidae fecit patientia flammaeinposuitque comae radios praesagaque luctuspectore sollicito repetens suspiria dixit:125'si potes his saltem monitis parere parentisparce, puer, stimulis et fortius utere loris!sponte sua properant, labor est inhibere volentes.nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!sectus in obliquum est lato curvamine limes,130zonarumque trium contentus fine polumqueeffugit australem iunctamque aquilonibus arcton:hac sit itermanifesta rotae vestigia cernesutque ferant aequos et caelum et terra calores,nec preme nec summum molire per aethera currum!135altius egressus caelestia tecta cremabis,inferius terras; medio tutissimus ibis.neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,140quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.dum loquor, Hesperio positas in litore metasumida nox tetigit; non est mora libera nobis!poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.corripe lora manu, vel, si mutabile pectus145est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,dumque male optatos nondum premis inscius axes,quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'Occupat ille levem iuvenali corpore currum150statque super manibusque leves contingere habenasgaudet et invito grates agit inde parenti.Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus aurasflammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.155quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,reppulit, et facta est inmensi copia caeli,corripuere viam pedibusque per aera motisobstantes scindunt nebulas pennisque levatipraetereunt ortos isdem de partibus Euros.160sed leve pondus erat nec quod cognoscere possentSolis equi, solitaque iugum gravitate carebat;utque labant curvae iusto sine pondere navesperque mare instabiles nimia levitate feruntur,sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus165succutiturque alte similisque est currus inani.Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquuntquadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.ipse pavet nec qua commissas flectat habenasnec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.170tum primum radiis gelidi caluere Trioneset vetito frustra temptarunt aequore tingui,quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,frigore pigra prius nec formidabilis ulli,incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;175te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.Ut vero summo despexit ab aethere terrasinfelix Phaethon penitus penitusque iacentes,palluit et subito genua intremuere timore180suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,iam cognosse genus piget et valuisse rogando,iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut actapraecipiti pinus borea, cui victa remisit185frena suus rector, quam dis votisque reliquit.quid faciat? multum caeli post terga relictum,ante oculos plus est: animo metitur utrumqueet modo, quos illi fatum contingere non est,prospicit occasus, interdum respicit ortus,190quidque agat ignarus stupet et nec frena remittitnec retinere valet nec nomina novit equorum.sparsa quoque in vario passim miracula caelovastarumque videt trepidus simulacra ferarum.est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus195Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertisporrigit in spatium signorum membra duorum:hunc puer ut nigri madidum sudore venenivulnera curvata minitantem cuspide vidit,mentis inops gelida formidine lora remisit.Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,exspatiantur equi nulloque inhibente per aurasignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixisincursant stellis rapiuntque per avia currum205et modo summa petunt, modo per declive viasquepraecipites spatio terrae propiore feruntur,inferiusque suis fraternos currere Lunaadmiratur equos, ambustaque nubila fumant.corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus210fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,materiamque suo praebet seges arida damno.parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,cumque suis totas populis incendia gentis215in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oeteet tum sicca, prius creberrima fontibus, Idevirgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne220Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othryset tandem nivibus Rhodope caritura MimasqueDindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardetOssaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus225aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbemadspicit accensum nec tantos sustinet aestusferventisque auras velut e fornace profundaore trahit currusque suos candescere sentit;230et neque iam cineres eiectatamque favillamferre potest calidoque involvitur undique fumo,quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectusnescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.Sanguine tum credunt in corpora summa vocato235Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;tum facta est Libye raptis umoribus aestuarida, tum nymphae passis fontesque lacusquedeflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;240nec sortita loco distantes flumina ripastuta manent: mediis Tanais fumavit in undisPeneosque senex Teuthranteusque Caicuset celer Ismenos cum Phegiaco Erymanthoarsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,245quique recurvatis ludit Maeandros in undis,Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.arsit et Euphrates Babylonius, arsit OrontesThermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,250quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,et, quae Maeonias celebrabant carmine ripasflumineae volucres, medio caluere Caystro;Nilus in extremum fugit perterritus orbemocculuitque caput, quod adhuc latet: ostia septem255pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccatHesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumquecuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis260lumen et infernum terret cum coniuge regem;et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.ima petunt pisces, nec se super aequora curvi265tollere consuetas audent delphines in auras;corpora phocarum summo resupina profundoexanimata natant: ipsum quoque Nerea fama estDoridaque et natas tepidis latuisse sub antris.ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu270exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,inter aquas pelagi contractosque undique fontes,qui se condiderant in opacae viscera matris,sustulit oppressos collo tenus arida vultus275opposuitque manum fronti magnoque tremoreomnia concutiens paulum subsedit et infra,quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,summe deum? liceat periturae viribus ignis280igne perire tuo clademque auctore levare!vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';(presserat ora vapor) 'tostos en adspice crinesinque oculis tantum, tantum super ora favillae!hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem285officiique refers, quod adunci vulnera aratrirastrorumque fero totoque exerceor anno,quod pecori frondes alimentaque mitia, frugeshumano generi, vobis quoque tura ministro?sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,290quid meruit frater? cur illi tradita sorteaequora decrescunt et ab aethere longius absunt?quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,at caeli miserere tui! circumspice utrumque:fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,295atria vestra ruent! Atlas en ipse laboratvixque suis umeris candentem sustinet axem!si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'300Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporemulterius potuit nec dicere plura suumquerettulit os in se propioraque manibus antra;at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato305interitura gravi, summam petit arduus arcem,unde solet nubes latis inducere terris,unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;sed neque quas posset terris inducere nubestunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:310intonat et dextra libratum fulmen ab auremisit in aurigam pariterque animaque rotisqueexpulit et saevis conpescuit ignibus ignes.consternantur equi et saltu in contraria factocolla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:315illic frena iacent, illic temone revulsusaxis, in hac radii fractarum parte rotarumsparsaque sunt late laceri vestigia currus.At Phaethon rutilos flamma populante capillosvolvitur in praeceps longoque per aera tractu320fertur, ut interdum de caelo stella serenoetsi non cecidit, potuit cecidisse videri.quem procul a patria diverso maximus orbeexcipit Eridanus fumantiaque abluit ora.Naides Hesperiae trifida fumantia flamma325corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:hic : sitvs : est : phaethon : cvrrvs : avriga : paterniqvem : si : non : tenvit : magnis : tamen : excidit : avsisNam pater obductos luctu miserabilis aegrocondiderat vultus, et, si modo credimus, unum330isse diem sine sole ferunt: incendia lumenpraebebant aliquisque malo fuit usus in illo.at Clymene postquam dixit, quaecumque fueruntin tantis dicenda malis, lugubris et amenset laniata sinus totum percensuit orbem335exanimesque artus primo, mox ossa requirensrepperit ossa tamen peregrina condita ripaincubuitque loco nomenque in marmore lectumperfudit lacrimis et aperto pectore fovit.nec minus Heliades fletus et, inania morti340munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmisnon auditurum miseras Phaethonta querellasnocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;illae more suo (nam morem fecerat usus)345plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororummaxima, cum vellet terra procumbere, questa estderiguisse pedes; ad quam conata venirecandida Lampetie subita radice retenta est;tertia, cum crinem manibus laniare pararet,350avellit frondes; haec stipite crura teneri,illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortexperque gradus uterum pectusque umerosque manusqueambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.355quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?non satis est: truncis avellere corpora temptatet teneros manibus ramos abrumpit, at indesanguineae manant tamquam de vulnere guttae.360'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpusiamque vale'cortex in verba novissima venit.inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescuntde ramis electra novis, quae lucidus amnis365excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)370imperio ripas virides amnemque querellisEridanum inplerat silvamque sororibus auctam,cum vox est tenuata viro canaeque capillosdissimulant plumae collumque a pectore longeporrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,375penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.fit nova Cycnus avis nec se caeloque Ioviquecredit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;stagna petit patulosque lacus ignemque perosusquae colat elegit contraria flumina flammis.380Squalidus interea genitor Phaethontis et expersipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,esse solet, lucemque odit seque ipse diemquedatque animum in luctus et luctibus adicit iramofficiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi385sors mea principiis fuit inrequieta, pigetqueactorum sine fine mihi, sine honore laborum!quilibet alter agat portantes lumina currus!si nemo est omnesque dei non posse fatentur,ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,390orbatura patres aliquando fulmina ponat!tum sciet ignipedum vires expertus equorumnon meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'Talia dicentem circumstant omnia Solemnumina, neve velit tenebras inducere rebus,395supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignesexcusat precibusque minas regaliter addit.colligit amentes et adhuc terrore paventesPhoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit(saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.400At pater omnipotens ingentia moenia caelicircuit et, ne quid labefactum viribus igniscorruat, explorat. quae postquam firma suiqueroboris esse videt, terras hominumque laboresperspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi405cura suae: fontesque et nondum audentia labiflumina restituit, dat terrae gramina, frondesarboribus, laesasque iubet revirescere silvas.dum redit itque frequens, in virgine Nonacrinahaesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.410non erat huius opus lanam mollire trahendonec positu variare comas; ubi fibula vestem,vitta coercuerat neglectos alba capillos;et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla415gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.Ulterius medio spatium sol altus habebat,cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;exuit hic umero pharetram lentosque retenditarcus inque solo, quod texerat herba, iacebat420et pictam posita pharetram cervice premebat.Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'protinus induitur faciem cultumque Dianae425atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,in quibus es venata iugis?' de caespite virgose levat et 'salve numen, me iudice' dixit,'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et auditet sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,430nec moderata satis nec sic a virgine danda.qua venata foret silva, narrare paranteminpedit amplexu nec se sine crimine prodit.illa quidem contra, quantum modo femina posset(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),435illa quidem pugnat, sed quem superare puella,quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor437Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;



Comments