In nova fert animus mutatas dicere formascorpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)adspirate meis primaque ab origine mundiad mea perpetuum deducite tempora carmen!Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum5unus erat toto naturae vultus in orbe,quem dixere chaos: rudis indigestaque molesnec quicquam nisi pondus iners congestaque eodemnon bene iunctarum discordia semina rerum.nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,10nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,nec circumfuso pendebat in aere tellusponderibus librata suis, nec bracchia longomargine terrarum porrexerat Amphitrite;utque erat et tellus illic et pontus et aer,15sic erat instabilis tellus, innabilis unda,lucis egens aer; nulli sua forma manebat,obstabatque aliis aliud, quia corpore in unofrigida pugnabant calidis, umentia siccis,mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.20Hanc deus et melior litem natura diremit.nam caelo terras et terris abscidit undaset liquidum spisso secrevit ab aere caelum.quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,dissociata locis concordi pace ligavit:25ignea convexi vis et sine pondere caeliemicuit summaque locum sibi fecit in arce;proximus est aer illi levitate locoque;densior his tellus elementaque grandia traxitet pressa est gravitate sua; circumfluus umor30ultima possedit solidumque coercuit orbem.Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorumcongeriem secuit sectamque in membra coegit,principio terram, ne non aequalis ab omniparte foret, magni speciem glomeravit in orbis.35tum freta diffundi rapidisque tumescere ventisiussit et ambitae circumdare litora terrae;addidit et fontes et stagna inmensa lacusquefluminaque obliquis cinxit declivia ripis,quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,40in mare perveniunt partim campoque receptaliberioris aquae pro ripis litora pulsant.iussit et extendi campos, subsidere valles,fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,utque duae dextra caelum totidemque sinistra45parte secant zonae, quinta est ardentior illis,sic onus inclusum numero distinxit eodemcura dei, totidemque plagae tellure premuntur.quarum quae media est, non est habitabilis aestu;nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit50temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.Inminet his aer, qui, quanto est pondere terraepondus aquae levius, tanto est onerosior igni.illic et nebulas, illic consistere nubesiussit et humanas motura tonitrua mentes55et cum fulminibus facientes fulgura ventos.His quoque non passim mundi fabricator habendumaera permisit; vix nunc obsistitur illis,cum sua quisque regat diverso flamina tractu,quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.60Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessitPersidaque et radiis iuga subdita matutinis;vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque trioneshorrifer invasit Boreas; contraria tellus65nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.haec super inposuit liquidum et gravitate carentemaethera nec quicquam terrenae faecis habentem.Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,70sidera coeperunt toto effervescere caelo;neu regio foret ulla suis animalibus orba,astra tenent caeleste solum formaeque deorum,cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,terra feras cepit, volucres agitabilis aer.75Sanctius his animal mentisque capacius altaedeerat adhuc et quod dominari in cetera posset:natus homo est, sive hunc divino semine fecitille opifex rerum, mundi melioris origo,sive recens tellus seductaque nuper ab alto80aethere cognati retinebat semina caeli.quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,pronaque cum spectent animalia cetera terram,os homini sublime dedit caelumque videre85iussit et erectos ad sidera tollere vultus:sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellusinduit ignotas hominum conversa figuras.Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.90poena metusque aberant, nec verba minantia fixoaere legebantur, nec supplex turba timebatiudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,montibus in liquidas pinus descenderat undas,95nullaque mortales praeter sua litora norant;nondum praecipites cingebant oppida fossae;non tuba derecti, non aeris cornua flexi,non galeae, non ensis erat: sine militis usumollia securae peragebant otia gentes.100ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullissaucia vomeribus per se dabat omnia tellus,contentique cibis nullo cogente creatisarbuteos fetus montanaque fraga legebantcornaque et in duris haerentia mora rubetis105et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.ver erat aeternum, placidique tepentibus aurismulcebant zephyri natos sine semine flores;mox etiam fruges tellus inarata ferebat,nec renovatus ager gravidis canebat aristis;110flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,flavaque de viridi stillabant ilice mella.Postquam Saturno tenebrosa in Tartara missosub Iove mundus erat, subiit argentea proles,auro deterior, fulvo pretiosior aere.115Iuppiter antiqui contraxit tempora verisperque hiemes aestusque et inaequalis autumnoset breve ver spatiis exegit quattuor annum.tum primum siccis aer fervoribus ustuscanduit, et ventis glacies adstricta pependit;120tum primum subiere domos; domus antra fueruntet densi frutices et vinctae cortice virgae.semina tum primum longis Cerealia sulcisobruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.Tertia post illam successit aenea proles,125saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.protinus inrupit venae peioris in aevumomne nefas: fugere pudor verumque fidesque;in quorum subiere locum fraudesque dolusque130insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illosnavita, quaeque prius steterant in montibus altis,fluctibus ignotis insultavere carinae,communemque prius ceu lumina solis et auras135cautus humum longo signavit limite mensor.nec tantum segetes alimentaque debita divesposcebatur humus, sed itum est in viscera terrae,quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,effodiuntur opes, inritamenta malorum.140iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurumprodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,sanguineaque manu crepitantia concutit arma.vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;145inminet exitio vir coniugis, illa mariti,lurida terribiles miscent aconita novercae,filius ante diem patrios inquirit in annos:victa iacet pietas, et virgo caede madentisultima caelestum terras Astraea reliquit.150Neve foret terris securior arduus aether,adfectasse ferunt regnum caeleste gigantasaltaque congestos struxisse ad sidera montis.tum pater omnipotens misso perfregit Olympumfulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.155obruta mole sua cum corpora dira iacerent,perfusam multo natorum sanguine Terramimmaduisse ferunt calidumque animasse cruoremet, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,in faciem vertisse hominum; sed et illa propago160contemptrix superum saevaeque avidissima caediset violenta fuit: scires e sanguine natos.Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,ingemit et facto nondum vulgata recentifoeda Lycaoniae referens convivia mensae165ingentes animo et dignas Iove concipit irasconciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.Est via sublimis, caelo manifesta sereno;lactea nomen habet, candore notabilis ipso.hac iter est superis ad magni tecta Tonantis170regalemque domum: dextra laevaque deorumatria nobilium valvis celebrantur apertis.plebs habitat diversa locis: hac parte potentescaelicolae clarique suos posuere penates;hic locus est, quem, si verbis audacia detur,175haud timeam magni dixisse Palatia caeli.Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,celsior ipse loco sceptroque innixus eburnoterrificam capitis concussit terque quaterquecaesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.180talibus inde modis ora indignantia solvit:'non ego pro mundi regno magis anxius illatempestate fui, qua centum quisque parabatinicere anguipedum captivo bracchia caelo.nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno185corpore et ex una pendebat origine bellum;nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,perdendum est mortale genus: per flumina iuroinfera sub terras Stygio labentia luco!cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae190ense recidendum, ne pars sincera trahatur.sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphaefaunique satyrique et monticolae silvani;quos quoniam caeli nondum dignamur honore,quas dedimus, certe terras habitare sinamus.195an satis, o superi, tutos fore creditis illos,cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,struxerit insidias notus feritate Lycaon?'Confremuere omnes studiisque ardentibus ausumtalia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit200sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,attonitum tantae subito terrore ruinaehumanum genus est totusque perhorruit orbis;nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorumquam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque205murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.substitit ut clamor pressus gravitate regentis,Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.210contigerat nostras infamia temporis aures;quam cupiens falsam summo delabor Olympoet deus humana lustro sub imagine terras.longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.215Maenala transieram latebris horrenda ferarumet cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranniingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.signa dedi venisse deum, vulgusque precari220coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,mox ait "experiar deus hic discrimine apertoan sit mortalis: nec erit dubitabile verum."nocte gravem somno necopina perdere mortecomparat: haec illi placet experientia veri;225nec contentus eo, missi de gente Molossaobsidis unius iugulum mucrone resolvitatque ita semineces partim ferventibus artusmollit aquis, partim subiecto torruit igni.quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma230in domino dignos everti tecta penates;territus ipse fugit nactusque silentia rurisexululat frustraque loqui conatur: ab ipsocolligit os rabiem solitaeque cupidine caedisvertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.235in villos abeunt vestes, in crura lacerti:fit lupus et veteris servat vestigia formae;canities eadem est, eadem violentia vultus,idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.occidit una domus, sed non domus una perire240digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementiadiciunt, alii partes adsensibus inplent.245est tamen humani generis iactura doloriomnibus, et quae sit terrae mortalibus orbaeforma futura rogant, quis sit laturus in arastura, ferisne paret populandas tradere terras.talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)250rex superum trepidare vetat subolemque prioridissimilem populo promittit origine mira.Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aetherconciperet flammas longusque ardesceret axis:255esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,quo mare, quo tellus correptaque regia caeliardeat et mundi moles obsessa laboret.tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;poena placet diversa, genus mortale sub undis260perdere et ex omni nimbos demittere caelo.Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antriset quaecumque fugant inductas flamina nubesemittitque Notum. madidis Notus evolat alis,terribilem picea tectus caligine vultum;265barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.utque manu lata pendentia nubila pressit,fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;nuntia Iunonis varios induta colores270concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.sternuntur segetes et deplorata colonivota iacent, longique perit labor inritus anni.Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illumcaeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.275convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranniintravere sui, 'non est hortamine longonunc' ait 'utendum; vires effundite vestras:sic opus est! aperite domos ac mole remotafluminibus vestris totas inmittite habenas!'280iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxantet defrenato volvuntur in aequora cursu.Ipse tridente suo terram percussit, at illaintremuit motuque vias patefecit aquarum.exspatiata ruunt per apertos flumina campos285cumque satis arbusta simul pecudesque virosquetectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.si qua domus mansit potuitque resistere tantoindeiecta malo, culmen tamen altior huiusunda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.290iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:omnia pontus erant, derant quoque litora ponto.Occupat hic collem, cumba sedet alter aduncaet ducit remos illic, ubi nuper arabat:ille supra segetes aut mersae culmina villae295navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,aut subiecta terunt curvae vineta carinae;et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.300mirantur sub aqua lucos urbesque domosqueNereides, silvasque tenent delphines et altisincursant ramis agitataque robora pulsant.nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,305crura nec ablato prosunt velocia cervo,quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,in mare lassatis volucris vaga decidit alis.obruerat tumulos inmensa licentia ponti,pulsabantque novi montana cacumina fluctus.310maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,illos longa domant inopi ieiunia victu.Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illopars maris et latus subitarum campus aquarum.315mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,Corycidas nymphas et numina montis adorant320fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:non illo melior quisquam nec amantior aequivir fuit aut illa metuentior ulla deorum.Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbemet superesse virum de tot modo milibus unum,325et superesse vidit de tot modo milibus unam,innocuos ambo, cultores numinis ambo,nubila disiecit nimbisque aquilone remotiset caelo terras ostendit et aethera terris.nec maris ira manet, positoque tricuspide telo330mulcet aquas rector pelagi supraque profundumexstantem atque umeros innato murice tectumcaeruleum Tritona vocat conchaeque sonantiinspirare iubet fluctusque et flumina signoiam revocare dato: cava bucina sumitur illi,335tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;tum quoque, ut ora dei madida rorantia barbacontigit et cecinit iussos inflata receptus,340omnibus audita est telluris et aequoris undis,et quibus est undis audita, coercuit omnes.iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,flumina subsidunt collesque exire videntur;surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,345postque diem longam nudata cacumina silvaeostendunt limumque tenent in fronde relictumRedditus orbis erat; quem postquam vidit inanemet desolatas agere alta silentia terras,Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:350'o soror, o coniunx, o femina sola superstes,quam commune mihi genus et patruelis origo,deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,terrarum, quascumque vident occasus et ortus,nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.355haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostraecerta satis; terrent etiamnum nubila mentem.quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,nunc animus, miseranda, foret? quo sola timoremferre modo posses? quo consolante doleres!360namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.o utinam possim populos reparare paternisartibus atque animas formatae infundere terrae!nunc genus in nobis restat mortale duobus.365sic visum superis: hominumque exempla manemus.'dixerat, et flebant: placuit caeleste precarinumen et auxilium per sacras quaerere sortes.nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.370inde ubi libatos inroravere liquoresvestibus et capiti, flectunt vestigia sanctaead delubra deae, quorum fastigia turpipallebant musco stabantque sine ignibus arae.ut templi tetigere gradus, procumbit uterque375pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxoatque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustisvicta remollescunt, si flectitur ira deorum,dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostriarte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'380Mota dea est sortemque dedit: 'discedite temploet velate caput cinctasque resolvite vestesossaque post tergum magnae iactate parentis!'obstupuere diu: rumpitque silentia vocePyrrha prior iussisque deae parere recusat,385detque sibi veniam pavido rogat ore pavetquelaedere iactatis maternas ossibus umbras.interea repetunt caecis obscura latebrisverba datae sortis secum inter seque volutant.inde Promethides placidis Epimethida dictis390mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis,aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)magna parens terra est: lapides in corpore terraeossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'Coniugis augurio quamquam Titania mota est,395spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambodiffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?descendunt: velantque caput tunicasque recinguntet iussos lapides sua post vestigia mittunt.saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)400ponere duritiem coepere suumque rigoremmollirique mora mollitaque ducere formam.mox ubi creverunt naturaque mitior illiscontigit, ut quaedam, sic non manifesta videriforma potest hominis, sed uti de marmore coepta405non exacta satis rudibusque simillima signis,quae tamen ex illis aliquo pars umida sucoet terrena fuit, versa est in corporis usum;quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,410inque brevi spatio superorum numine saxamissa viri manibus faciem traxere virorumet de femineo reparata est femina iactu.inde genus durum sumus experiensque laborumet documenta damus qua simus origine nati.415Cetera diversis tellus animalia formissponte sua peperit, postquam vetus umor ab ignepercaluit solis, caenumque udaeque paludesintumuere aestu, fecundaque semina rerumvivaci nutrita solo ceu matris in alvo420creverunt faciemque aliquam cepere morando.sic ubi deseruit madidos septemfluus agrosNilus et antiquo sua flumina reddidit alveoaetherioque recens exarsit sidere limus,plurima cultores versis animalia glaebis425inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsumnascendi spatium, quaedam inperfecta suisquetrunca vident numeris, et eodem in corpore saepealtera pars vivit, rudis est pars altera tellus.quippe ubi temperiem sumpsere umorque